et respondit ad me angelus qui missus est ad me, cui nomen
Urihel,
et dixit mihi: excedens excessit cor tuum in saeculo hoc, et
conprehendere cogitas viam Altissimi?
et dixi: ita, domine meus, et respondit mihi et dixit: tres
vias missus sum ostendere tibi et tres similitudines proponere
coram te.
de quibus si mihi renuntiaveris unam ex his, et ego tibi
demonstrabo viam quam desideras videre, et doceam te quare cor
malignum.
et dixi: loquere, domine meus. et dixit ad me: vade, pondera
mihi ignis pondus, aut mensura mihi flatum venti, aut revoca
mihi diem quae praeteriit.
et respondi et dixi: quis natorum poterit facere, ut me
interroges de his?
et dixit ad me: si eram interrogans te dicens: quantae
habitationes sunt in corde maris, aut quantae venae sunt in
principio abyssi, aut quantae venae sunt super firmamentum, aut
qui sint exitus paradisi,
dicebas fortassis mihi: in abyssum non descendi neque in
infernum adhuc, neque in caelis umquam ascendi.
nunc autem non interrogavi te nisi de igne et vento et diem
per quem transisti, et sine quibus separari non potes, et non
respondisti mihi de eis.
et dixit mihi: tu quae tua sunt tecum coadulescentia non
potes cognoscere,
et quomodo poterit vas tuum capere Altissimi viam?... et
iam exterritus corrupto saeculo intellegere incorruptionem? et
cum haec audissem, cecidi in faciem meam
et dixi illi: melius erat nos non adesse, quam advenientes
vivere in impietatibus et pati et non intellegere de qua re.
et respondit ad me et dixit: proficiscens profectus sum ad
silvam lignorum campi, et cogitaverunt cogitationem
et dixerunt: venite et eamus et faciamus ad mare bellum, ut
recedat coram nos, et faciamus nobis alias silvas,
et similiter fluctus maris et ipsi cogitaverunt
cogitationem et dixerunt: venite ascendentes debellemus silvam
campi, ut et ibi consummemus nobismet ipsis aliam regionem.
et factus est cogitatus silvae in vano, venit enim ignis et
consumpsit eam.
similiter et cogitatus fluctuum maris, stetit enim harena
et prohibuit eam.
si enim eras iudex horum, quem incipiebas iustificare aut
quem condemnare?
et respondi et dixi: utrique vanam cogitationem
cogitaverunt, terra enim data est silvae, et maris locus
portare fluctus suos.
et respondit ad me et dixit: bene tu iudicasti, et quare
non iudicasti tibimet ipso?
quemadmodum enim terra silvae data est et mare fluctibus
suis, et qui super terram inhabitant quae sunt super terram
intellegere solummodo possunt, et qui super caelos super
altitudinem caelorum.
et respondi et dixi: deprecor te, domine, ut mihi datus est
sensus intellegendi.
non enim volui interrogare de superioribus viis, sed de his
quae pertranseunt per nos cotidie, propter quod Israhel datus
est in obprobrium gentibus, quem dilexisti populum datus est
tribubus impiis, et lex patrum nostrorum in interitum deducta
est, et dispositiones scriptae nusquam sunt.
et pertransivimus de saeculo ut lucustae, et vita nostra ut
vapor, et nec digni sumus misericordiam consequi.
sed quid faciet nomini suo quod invocatum est super nos? et
his interrogavi.
et respondit ad me et dixit: si fueris videbis, et si
vixeris, frequenter miraberis, quoniam festinans festinat
saeculum pertransire.
non capiet portare quae in temporibus iustis repromissa
sunt, quoniam plenum maestitia est saeculum hoc et
infirmitatibus.
seminatum est enim malum, quibus me interrogas de ea, et
necdum venit destrictio ipsius.
si ergo non messum fuerit quod seminatum est, et
discesserit locus ubi seminatum est malum, non veniet ager ubi
seminatum est bonum.
quoniam granum seminis mali seminatum est in corde Adam ab
initio, et quantum impietatis generavit usque nunc et generabit
usque cum veniat area.
aestima autem apud te, granum mali seminis quantum fructum
impietatis generaverit.
quando seminatae fuerint spicae quarum non est numerus,
quam magnam aream incipient facere.
et respondi et dixi: quo et quando haec? quare modici et
mali anni nostri?
et respondit ad me et dixit: non festina spiritu super
Altissimum; tu enim festinas propter temet ipsum spiritum, nam
Excelsus pro multis.
nonne de his interrogaverunt animae iustorum in
promptuariis suis dicentes: usquequo spero sic? et quando venit
fructus areae mercedis nostrae?
et respondit ad ea Hieremihel archangelus et dixit: quando
impletus fuerit numerus similium vobis, quoniam in statera
ponderavit saeculum
et mensura mensuravit tempora et numero numeravit tempora,
et non commovet nec excitabit usque dum impleatur praedicta
mensura.
et respondi et dixi: o dominator domine, sed et nos omnes
pleni sumus impietate.
et ne forte propter nos inpediatur iustorum area, propter
peccata inhabitantium super terram.
et respondit ad me et dixit: vade et interroga praegnantem,
si quando impleverit novem menses suos, adhuc poterit matrix
eius retinere fetus in semet ipsa.
et dixi: non potest, domine. et dixit ad me: in inferno
promptuaria animarum matrici adsimilata sunt.
quemadmodum enim festinavit quae parit effugere
necessitatem partus, sic et haec festinat reddere ea quae
commendata sunt
ab initio. tunc tibi demonstrabitur de his quae concupiscis
videre.
et respondi et dixi: si inveni gratiam ante oculos tuos, et
si possibile est, et si idoneus sum,
demonstra mihi et hoc si plus quam praeteriti habet venire
aut plura pertransierunt super nos,
quoniam quod pertransivit scio, quid autem futuri sit
ignoro.
et dixit ad me: sta super dexteram partem et demonstrabo
tibi interpretationem similitudinis.
et steti et vidi, et ecce fornax ardens transiit coram me;
et factum est cum transiret flamma, et vidi et ecce superavit
fumus.
et post hoc transiit coram me nubes plena aquae et inmisit
pluviam impetu multam; et cum transisset impetus pluviae et
superaverunt in ea guttae.
et dixit ad me: cogita tibi. sicut enim crescit pluvia
amplius quam guttae, et ignis amplius quam fumus, sic
superabundavit quae transivit mensura, superaverunt autem
guttae et fumus.
et oravi et dixi: putas vivo usque in diebus illis, vel
quis erit in diebus illis?
respondit ad me et dixit: de signis de quibus me perrogas,
ex parte possum tibi dicere, de vita autem tua non sum missus
dicere tibi, sed nescio.